- ORTHOMARMAROSIS
- ORTHOMARMAROSISGraece Ο᾿ρθομαρμάρωσις, dicbatur parietes marmore operiendi artificium: Cum enim variis rebus solerent Veteres domorum parictes ornare, aut picturis condecorabant, et coloribus udô tectoriô inductis; aut deaurabant; aut marmore operiebant, quod genus Ο᾿ρθόςτρωσις et ὀρθομαρμάρωσις vocabatur; aut interrasô plerumque marmore, vermiculatisque ad effigiem animalium crustis depingebant, Salmas. ad Vopisc. in Firmo c. 3. Hinc Codinus, Ε᾿ιθ᾿ οὕτως ἐμουσίωσαν καὶ ὀρθομαρμάρωσαν καὶ αὐτὸν, de trullo loquens: Et panlo post, Ε᾿βούλετο δὲ ὁ βασιλὲυς τὰς ὀρθομαρμαρώσεις καὶ τὸν πάτον ὅλον χρυσοῦν ποιῆσαι; ubi μουσίωσιν, ὀρθομαρμάρωσιν et πάτωσιν diligenter distinguit. Licet enim eôdem opere sola, parietes et camerae condecorarentur, proprie tamen πάτωσιν vocat, quod in solo ponebatur; μουσείωσιν, quod in cameris et pendentibus; ὀρθομαρμαρώσιν vero, quod in parietibus. Unde in loco poster. ὀρθομαρμαρώσες et πάτος sunt parietes et pavimentum. Ο᾿ρθοςτρώσεις elegantiores Graeci vocabant: Nam de pavimento ςτρῶσιν dicentes, de parietibus vocem ὀρθόςτρωσιν adhibuerunt. Inde ὀρθόςτρωτοι τοῖχοι, apud Hieroclem de Nuptiis, penes Stobaeum, h. e. crustis marmoreis et laminis inducti. Vide eundem Salmas. ad Spartianum in Nigro c. 6. et hîc passim; inprimis ubi de Parietibus et Tessellato opere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.